

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 21: Versus 13
Et dixit.Si famem eligeret, contra alios facere videretur: quia habens multa frumenta inopiam cum aliis non pateretur. Si vinci ab hostibus per tres menses eligeret, habens ipse circa se viros fortissimos, nihil metueret cum exercitus neci subjaceret. Communem ergo sibi et aliis passionem elegit, in qua timor omnibus esset aequalis.